monumenta.ch > Plinius > sectio 135

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 135
{XLVIII} Nascuntur etiam in mari frutices arboresque - minores in nostro -, Rubrum enim et totus orientis oceanus refertus est silvis. non habet lingua Latia nomen quod Graeci vocant phycos, quoniam alga herbarum maris vocabulum intellegitur, hic autem est frutex. folio lato, colore viridi gignit quod quidam prason vocant, alii zostera.